Monday, December 28, 2009

Credo, Domine, et confiteor quod tu es Deus et Filius Dei vivi, qui venisti in mundum ut peccatores salvos faceres, quorum primus ego sum. Et cœnæ tuæ mysticæ hodie, Fili Dei, consortem me accipe. Non enim inimicis tuis mysterium dicam, non osculum tibi dabo sicut Judas, sed sicut latro confiteor tibi: Memento mei, Domine, in regno tuo; et, Domine, non sum dignus, ut sub sordidum tectum animæ meæ ingrediaris, sed sicut dignatus es in spelunca et præsepio brutorum reclinari, et in domo Simonis leprosi, etiamque mihi similem meretricem peccatricem ad te accedentem recepisti, digneris etiam in præsepium animaæ meæ rationis expertis, et in speluncam corporis mei mortui et leprosi intrare. Et sicut non abhorruisti os sordidum meretricis osculantis intemeratos pedes tuos: sic, Domine Deus meus, ne abhorreas me peccatorem, sed ut bonus et clemens, dignare me participem fieri sanctissimi corporis et sanguinis tui.
Deus noster, condona, ignosce, remitte mihi peccatori, quæcumque in te admisi, voluntaria et involuntaria; sive sciens, sive ignorans; seu verbo, seu opere, seu concupiscentia commiserim: omnia mihi indulge, ut bonus et clemens, intercessionibus intemeratæ et semper virginis matris tuæ. lndemnatum me custodi, ut sumam pretiosum et immaculatum corpus, ad medelam animæ et corporis: quia tuum est regnum et potestas et gloria, Patris et Filii et Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

No comments: